T. MACCI PLAVTI MOSTELLARIA

 

 

 

ACTVS III

III.i
DANISTA Scelestiorem ego annum argento faenori
numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
a mani ad noctem usque in foro dego diem,
locare argenti nemini nummum queo. 535
TR. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
danista adest, qui dedit <argentum faenore>,
qui amica est empta quoque <opus in sumptus fuit>.
manifesta res est, nisi quid occurro prius,
ne hoc senex resciscat. ibo huic obviam. 540
sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
nihil est miserius quam animus hominis conscius,
sicut me ~ habet. verum utut res sese habet, 545
pergam turbare porro: ita haec res postulat.
unde is? THEOPROPIDES Conveni illum unde hasce aedis emeram.
TR. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
TH. Dixi hercle vero omnia. TR. Ei misero mihi,
metuo ne techinae meae perpetuo perierint. 550
TH. Quid tute tecum? TR. Nihil enim. sed dic mihi,
dixtine quaeso? TH. Dixi, inquam, ordine omnia.
TR. Etiam fatetur de hospite? TH. Immo pernegat.
TR. Negat <scelestus? TH. Negitat in>quam. TR. Cogita:
<non confitetur? TH.> Dicam si confessus sit. 555
quid nunc faciundum censes? TR. Egon quid censeam?
cape, obsecro hercle, cum eo una iudicem
(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
DAN. Sed Philolachetis servom eccum Tranium, 560
qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
TH. Quo te agis? TR. Nec quoquam abeo. ne ego sum miser,
scelestus, natus dis inimicis omnibus.
iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,
ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. 565
sed occupabo adire. DAN. Hic ad me it, salvos sum,
spes est de argento. TR. Hilarus est: frustra est homo.
salvere iubeo te, Misargyrides, bene.
DAN. Salve et tu. quid de argentost? TR. Abi sis, belua.
continuo adveniens pilum iniecisti mihi. 570
DAN. Hic homo est inanis. TR. Hic homo est certe hariolus.
DAN. Quin tu istas mittis tricas? TR. Quin quid vis cedo.
DAN. Vbi Philolaches est? TR. Numquam potuisti mihi
magis opportunus adven<ire quam> advenis.
DAN. Quid est? TR. Concede huc. <DAN. Quin mihi faenus red>ditur? 575
TR. Scio te bona esse voce, ne clama nimis.
DAN. Ego hercle vero clamo. TR. Ah, gere morem mihi.
DAN. Quid tibi ego morem vis geram? TR. Abi quaeso hinc domum.
DAN. Abeam? TR. Redito huc circiter meridie.
DAN. Reddeturne igitur faenus? TR. Reddeturne. abi. 580
DAN. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
quid si hic manebo potius ad meridie?
TR. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.
* * *
DAN. Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? 585
TR. Eu hercle, ne tu -- abi modo, ausculta mihi.
DAN. Iam hercle ego illum nominabo. * * * TR. Euge strenue.
beatus vero es nunc, quom clamas. DAN. Meum peto.
multos me hoc pacto iam dies frustramini.
molestus si sum, reddite argentum: abiero. 590
responsiones omnes hoc verbo eripis.
TR. Sortem accipe. DAN. Immo faenus, id primum volo.
TR. Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
non dat, non debet. DAN. Non debet? TR. Ne frit quidem 595
ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
urbe exulatum faenoris causa tui,
quoi sortem accipere iam licet? DAN. Quin non peto
sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. 599-600
TR. Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. 601
tu solus, credo, faenore argentum datas.
DAN. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
datur faenus mihi? TR. Faenus illic, faenus hic. 605
nescit quidem nisi faenus fabularier.
ultro te. neque ego taetriorem beluam
vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
DAN. Non edepol tu nunc me istis verbis territas.
TH. *** calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. *** 609a
quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?
TR. Pater eccum advenit peregre non multo prius
illius, is tibi et faenus et sortem dabit,
ne inconciliare quid nos porro postules.
vide num moratur. DAN. Quin feram, si quid datur.
TH. Quid ais tu? TR. Quid vis? TH. Quis illic est? quid illic petit? 615
quid Philolachetem gnatum compellat <meum>
sic et praesenti tibi facit convicium?
quid illi debetur? TR. Obsecro hercle, <illud> iube
obi<ci illi> argentum ob os impurae beluae.
TH. Iubeam --? TR. Iuben homini argento os verberarier? 620
DAN. Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
TR. Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, 625
danista qui sit, genus quod improbissimum est.
TH. Non ego istuc curo qui sit <quid sit> unde sit:
id volo mihi dici, id me scire expeto,
quod illud argentum est? TR. Est -- huic debet Philolaches 622
paulum. TH. Quantillum? TR. Quasi -- quadraginta minas;
ne sane id multum censeas. TH. Paulum id quidem est.
adeo etiam argenti faenus creditum audio. 629
TR. Quattuor quadraginta illi debentur minae,
et sors et faenus. DAN. Tantumst, nihilo plus peto.
TR. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.
dic te daturum, ut abeat. TH. Egon dicam dare?
TR. Dic. TH. Egone? TR. Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.
promitte, age inquam: ego iubeo. TH. Responde mihi: 635
quid eo est argento factum? TR. Salvom est. TH. Solvite
vosmet igitur, si salvomst. TR. Aedis filius
tuos emit. TH. Aedis? TR. Aedis. TH. Euge, Philolaches
patrissat: iam homo in mercatura vortitur.
ain tu, aedis? TR. Aedis inquam. sed scin quoius modi? 640
TH. Qui scire possum? TR. Vah. TH. Quid est? TR. Ne me roga.
TH. Nam quid ita? TR. Speculo claras, candorem merum.
TH. Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?
TR. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.
sed arraboni has dedit quadraginta minas; 645
hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?
nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
continuo est alias aedis mercatus sibi.
TH. Bene hercle factum. DAN. Heus, iam adpetit meridie. 649-651
TR. Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. 652
TH. Adulescens, mecum rem habe. DAN. Nempe aps te petam?
TH. Petito cras. DAN. Abeo: sat habeo, si cras fero.--
TR. Malum quod isti di deaeque omnes duint, 655
ita mea consilia perturbat paenissime.
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
nec minus bono cum iure, quam danisticum.
TH. Qua in regione istas aedis emit filius?
TR. Ecce autem perii. TH. Dicisne hoc quod te rogo? 660
TR. Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
TH. Age comminiscere ergo. TR. Quid ego nunc agam,
nisi ut in vicinum hunc proximum ***,
eas emisse aedis huius dicam filium?
calidum hercle esse audivi optimum mendacium. 665
quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
TH. Quid igitur? iam commentu's? TR. Di istum perduint--
(immo istunc potius) de vicino hoc proximo
tuos emit aedis filius. TH. Bonan fide? 669-670
TR. Siquidem tu argentum reddituru's, tum bona, 671
si redditurus non es, non emit bona.
non in loco emit perbono? TH. Immo in optumo.
cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
atque evoca aliquem intus ad te, Tranio. 675
TR. Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
manufesto teneor. TH. Evocadum aliquem ocius,
roga circumducat. TR. Heus tu, at hic sunt mulieres: 680
videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
TH. Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
TR. Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,
ita mea consilia undique oppugnas male. 685
euge, optume eccum aedium dominus foras
Simo progreditur intus. huc concessero,
dum mihi senatum consili in cor convoco.
igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

III.ii
SIMO Melius anno hoc mihi non fuit domi, 690
nec quod una esca me iuverit magis.
prandium uxor mihi perbonum dedit,
nunc dormitum iubet me ire: minime.
non mihi forte visum ilico fuit,
melius quom prandium quam solet dedit: 695
voluit in cubiculum abducere me anus.
non bonust somnus de prandio. apage.
clanculum ex aedibus me edidi foras.
tota turget mihi uxor, scio, domi.
TR. Res parata est mala in vesperum huic seni. 700
nam et cenandum et cubandumst ei male.
SI. Quom magis cogito cum meo animo:
si quis dotatam uxorem atque anum habet,
neminem sollicitat sopor: ibi omnibus
ire dormitum odio est veluti nunc mihi 705
exsequi certa res est, ut abeam
potius hinc ad forum quam domi cubem.
atque pol nescio, ut moribus sient
vostrae: haec sat scio quam me habeat male.
* * * 709a
peius posthac fore quam fuit mihi.
TR. Abitus tuos tibi, senex, fecerit male:
nihil erit, quod deorum ullum accusites;
te ipse iure optimo merito incuses licet.
tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.
hoc habet. repperi qui senem ducerem, 715
quo dolo a me dolorem procul pellerem.
accedam. di te ament plurimum, Simo.
SI. Salvos sis, Tranio. TR. Vt vales? SI. Non male.
quid agis? TR. Hominem optumum teneo. SI. Amice facis,
quom me laudas. TR. Decet. SI. Certe. quin m<utuomst>: 720
hercle ted hau bonum teneo servom <manu>.
[THEOPR. Heia, mastigia, ad me redi. TR. Iam isti ero.] 721a
SI. quid nunc? quam mox? TR. Quid est? SI. Quod solet fieri hic
intus. TR. Quid id est? SI. Scis iam quid loquar. sic decet.
* * * morem geras.
vita quam sit brevis, *** simul cogita. 725
TR. *** quid *** ehem,
vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.
SI. musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet,
vino et victu probo, piscatu electili 729-730
vitam colitis. ~ TR. Immo vita antehac erat: 731
nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>.
SI. Quidum? TR. Ita oppido occidimus omnes, Simo.
SI. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
processerunt. TR. Ita ut dicis facta hau nego. 735
nos profecto probe ut voluimus viximus.
sed, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit. SI. Quid est?
quo modo? TR. Pessimo. SI. Quaene subducta erat
tuto in terra? TR. Ei. SI. Quid est? TR. Me miserum, occidi.
SI. Qui? TR. Quia venit navis, nostrae navi quae frangat ~ ratem. 740
SI. Vellem ut tu velles, Tranio. sed quid est negoti? TR. Eloquar.
erus peregre venit. SI. Tunc <tibi > *** portenditur,
inde ferriterium, postea <crux. TR. Per tua te g>enua obsecro,
ne indicium ero facias meo. SI. E me, ne quid metuas, nil sciet. 744-745
TR. Patrone, salve. SI. Nil moror mi istius modi clientis. 746
TR. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex--
SI. Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
TR. Nil quicquam. SI. Numquid increpavit filium? 750
TR. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * * *
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
SI. Non sunt venales. TR. Scio equidem istuc. sed senex
gynaeceum aedificare volt hic in suis 755
et balineas et ambulacrum et porticum.
SI. Quid ergo somniavit? TR. Ego dicam tibi.
dare volt uxorem filio quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem 760
nescio quem exaedificatas insanum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam
sub sicco lumine usque perpetuom diem. 765
SI. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
quasi flagitator astat usque ad ostium,
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
TR. Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? 770
SI. Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
TR. At tamen inspicere volt. SI. Inspiciat, si lubet;
si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
ipse aedificato. TR. Eon, voco huc hominem? SI. I, voca.
TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas 775
duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,
qui solus facio facinora immortalia?
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
novicium mihi quaestum institui non malum:
nam muliones mulos clitellarios 780
habent, at ego habeo homines clitellarios.
magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
nunc hunc hau scio an conloquar. congrediar.
heus Theopropides. TH. Hem quis hic nominat me?
TR. Ero servos multis modis fidus. TH. Vnde is? 785
TR. Quod me miseras, adfero omne impetratum.
TH. Quid illic, opsecro, tam diu destitisti?
TR. Seni non erat otium, id sum opperitus.
TH. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.
TR. Heus tu, si voles verbum hoc cogitare, 790
simul flare sorbereque haud factu facilest.
ego hic esse et illic simitu hau potui.
TH. Quid nunc? TR. Vise, specta tuo usque arbitratu.
TH. Age <i>, duce me. TR. Num moror? TH. Supsequor te.
TR. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. 795
sed ut maestus est se hasce <aedis> vendidisse.
TH. Quid tandem? TR. Orat ut suadeam Philolacheti,
ut istas remittat sibi. TH. Haud opinor.
sibi quisque ruri metit. si male emptae
forent, nobis istas redhibere haud liceret. 800
lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
misericordias *** hominem oportet.
TR. Morare hercle *** facis. subsequere. TH. Fiat.
do tibi ego operam. TR. Senex illic est. em, tibi adduxi hominem.
SI. Salvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. 805
TH. Dei te ament. SI. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.
TH. Nisi tibi est incommodum. SI. Immo commodum. i intro atque inspice.
TH. At enim mulieres -- SI. Cave tu ullam flocci faxis mulierem.
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
TH. Tamquam? TR. Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine, 810
te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
TH. Video. TR. Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
noli facere mentionem te <has> emisse. TH. Intellego,
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
quid nunc? SI. Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. 815
TH. Bene benigneque arbitror te facere. SI. Factum edepol volo.
[vin qui perductet? TH. Apage istum perductorem, non placet. 816a
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.] 816b
TR. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
TH. Luculentum edepol profecto. TR. Age specta postes cuius modi,
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
TH. Non videor vidisse postis pulchriores. SI. Pol mihi 820
eo pretio empti fuerant olim. TR. Audin 'fuerant' dicere?
vix videtur continere lacrimas. TH. Quanti hosce emeras?
SI. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
TH. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
TR. Quapropter? TH. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. 825
TR. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
viden coagmenta in foribus? TH. Video. TR. Specta, quam arte dormiunt.
TH. Dormiunt? TR. Illud quidem, ut conivent, volui dicere. 830
satin habes? TH. Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
TR. Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
TH. Non edepol video. TR. At ego video. nam inter volturios duos
cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. 835
iam vides? TH. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
TR. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis
conspicari, si volturios forte possis contui.
TH. Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.
TR. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. 840
TH. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
SI. Latius demum est operae pretium ivisse. TH. Recte edepol mones.
SI. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
TH. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. 845
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
SI. Aedis dico. TH. Ergo intro eo igitur sine perductore. SI. Ilicet.
TH. Ibo intro igitur. TR. Mane sis videam, ne canis -- TH. Agedum vide.
TR. Est! abi, canis. est! abin dierecta? abin hinc in malam crucem? 849-850
at etiam restas? est! abi istinc. SI. Nil pericli est, age <modo>. 851
tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.
eo ego hinc ad forum.-- TH. Fecisti commode, bene ambula.
Tranio, age, canem istam a foribus <aliquis> abducat face,
etsi non metuenda est. TR. Quin tu illam aspice ut placide accubat; 855
nisi molestum vis videri te atque ignavom. TH. Iam ut lubet.
sequere hac me igitur.-- TR. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.--